previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. [134] sed iam forma ipsa1 restat et χαρακτὴρ ille qui dicitur; qui qualis esse debeat ex his2 quae supra dicta sunt intellegi potest. Nam et singulorum verborum et conlocatorum lumina attigimus; quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi; sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia3 sola ornent, sed quod excellant. [135] eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia: cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter4 commutata ponuntur, aut ab eodem verbo [p. 2042] ducitur saepius oratio aut in idem conicitur5 aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur aut continenter unum verbum non in eadem6 sententia ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt; aut cum sunt7 contrariis relata contraria; aut cum gradatim sursum versus reditur8; aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio9 vel admirationis vel questionis10; aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.

[136] sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur11, sunt qui putent12 idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi13 omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantum modo notetur locus.

1 ipsa om. A

2 his A: ipsis L: iis ipsis Lambinus

3 quia A et Quintil. ix. 1, 37: quod L

4 leviter Ernesti (cf. Gesner ad Quintil. ix. 1, 38): breviter AL Quintil.: bis breviter Pluygers

5 conicitur AL: committitur Quint. cod. M: concluditur Pluygers

6 in eadem AL: eadem Quintil.

7 cum sunt A: multis modis L Quintil.: cum cumulantur Jahn: cum cumulatis Mommsen

8 reditur AL: itur et reditur Kayser: itur Sandys: retroque dicitur Vo'lbehr

9 exclamatio A Quint.: explanatio L

10 conquestionis cum codd. dett. maluit Lambinus

11 utitur A: utatur L et codd. Quint. BM

12 putent A: putant L

13 nisi A Quint.: nisi quam aut L: nisi aut codd. dett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: